La morte dell’ultimo imperatore pagano

Lo storico Ammiano Marcellino era al seguito dell’esercito romano in Persia nella campagna contro i sasanidi. Narrò nelle sue “Storie” le ultime ore di vita di Flavio Claudio Giuliano l’ultimo imperatore pagano di Roma. Giuliano sconfisse l’esercito sasanide a Maranga (363), ma fu ferito mortalmente da una lancia nelle ultime concitate fasi della battaglia.

 

Quae dum ita aguntur, Iulianus in tabernaculo iacens, circumstantes allocutus est demissos et tristes: “Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitus bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perductus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum illud quoque advertens, quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.
Munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam, aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.

Ammiano Marcellino, Storie

Please follow and like us:

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *